

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 3: Versus 9
Navicula.Ecclesia de gentibus congregata fluctus saeculi mente transgressa: quae quanto sinum cordis gratiae recipiendae dilatat, tanto fluctus saeculi securius calcat.Ne comprimerent.Comprimunt, qui Ecclesiae pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit.